Beiträge von Sensory

    Hier mal eine minutiöse Sicht auf die Belange der NPL:



    Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor, ut perseveres, sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint; asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum et, quidquid aliud ambitionem perversa via sequitur, evita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est: quid, si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat. Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum, in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse. Id agamus, ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non, ut contrariam: alioquin, quos emendari volumus, fugamus a nobis et avertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia. Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem; a qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa sint. Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti, sed taetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriaest, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes vitam nostram, sed agnoscant. 'Quid ergo? eadem faciemus, quae ceteri? nihil inter nos et illos intererit?' Plurimum: dissimiles esse nos vulgo sciat, qui inspexerit propius; qui domum intraverit, nos potius miretur quam supellectilem nostram. Magnus ille est, qui fictilibus sic utitur, quemadmodum argento, nec ille minor est, qui sic argento utitur, quemadmodum fictilibus; infirmi animi est, pati non posse divitias. Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem: apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere. 'Desines', inquit, 'timere, si sperare desieris.' Dices, 'quomodo ista tam diversa pariter sunt?' Cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt: spem metus sequitur. Nec miror ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa est, quod non ad praesentia aptamur, sed cogitationes in longinqua praemittimus; itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est. Ferae pericula, quae vident, fugiunt, cum effugere, securae sunt: nos et venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent; timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat; nemo tantum praesentibus miser est. Vale!

    Forenname: Sensory

    Modi:

    Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum

    rettulit exitiuM, satyri reminiscitur alter,

    quem Tritoniaca LatOUs harundine victum


    talia verba refert' - restabat verba referre

    et precibus spretis fugisse per avia nympham,

    donec harenosi placidum Ladonis ad amnem

    venerit; hic illam cursum inpedientibus undis

    ut se mutarent liquidas ORASse sorores,


    Simplicitas ruDis ante fuit: nunc aurea Roma est,

    Et domiti magnas Possidet orbis oPes.


    et potitur capta MauRUs Iarba domo,

    seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae



    Hunc scriptum legere tibi gaudio sit!

    Petit Gemellus nuptias Maronillae
    Et cupit et instat et precatur et donat.
    Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
    Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

    Obsidio erat nihilo mINus et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum videbatur populum Romanum seruientem cum sub regibus esset nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit, itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem uindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit.